- REINERIUS
- REINERIUSDominicanus, A. C. 1414. Pisis in patria, Theologiam docuit. Scripsit Pantheologiam etc. Anton. Senens. in Bibl. Domin. S. Antonin. Volaterr. Leander Albertus. Idem contra Valdenses scripsit, de quibus inter alia memorat, propterea eos prae aliis perniciosos esse Ecclesiae Rom. I. quia secta eorum diuturnior: quidam quippe dicunt, quod duraverit a tempore Silvestri, alti a tempore Apostolorum. 2. Quia generalior, fer e enim nulla terra bhuius secta expers est. 3. Quod, cum aliae in Deum blasphemae sint, huius homines iuste vivant, bene omnia de Deo credant, omnesque articulos Symboli confiteantur, solam Eccl. Rom. blasphement. Vide Biblioth. Patrum Part. 2. edit. Paris. A. C. 1624. auctore Iacobô Gretserô, et Sigon. l. 14. ad A. C. 1179. Item, Prior Monasterii S. Iacobi Leodii, obiit, A. C. 1130. Scriptor historicus: ut et Alius in Monaster. S. Laurentii. Valer. Andr. Biblioth. Belgic. Obiit A. C. 1010. Item Foroiuliensis, ICtus A. C. 1358. Bartoli praeceptor. Seripsit varia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.